- SCHISMA
- SCHISMAab Haeresi sic distinguitur Augustino, ut Schismaticos non fides diversa faciat, sed communionis disrupta societas, Quaest. Euangelic. sec. Matthaeum c. 11. Quia vero Schisma male perseverando fit haeresis, ut idem monet Ep. 164. neque ullum Schisma est, nisi aliquam haeresin confingat, ur recte ab Ecclesia recessisse videatur, uti monet Hieronym. apud Gratianum, causâ 24.quaest. 3. can. Inter. propterea alibi Augustinus eam distinctionem magis probat, qua, inquit, schisma esse dicitur recens congregationis ex aliqua sententiarum diversitate dissensio --- haeresis autem schisma inveteratum, contra Crescon l. 2. c. 7. Basisilu M. antiquos Patres inter Haereses, Schismara et Παρασυναγωγας hoc discrimen fecille tradit: ut Haeresin dicerent, quando homines prorsus abrumpuntur, et secundum ipsam fidem abalienantur; Schisma, quando propter causas quasdam Ecclesiasticas et ζητήματα ἰάσιμα, quaestiones medicabiles; Parasynagogam vero, conventum rebellium Presbyterorum aut Episcoporum, et ab ineruditis Laicis factum. Ep. 1. Canon. ad Amphiloth. c. 1. ubi Schismatis exemplum dat in Novatianis seu Cathatris, de paenitentia disentientibus, ab iis qui sunt in Ecclesia; Haereseon vero exempla adfert, Manichaeos, Valentinianos, Marcionitas, Pepuzenos, alios, de ipsa Fide in Deum disentientes etc. Cum igitur Parasynagoga sit species quaedam Schismatis, sed sine haeresi; omne autem Schisma contumaciam habeat, distinguendum Schisma merae rebellionis, a Schismate etiam dogmatico: ut Schismaticorum alii sint simpliciter Schismatici, alii Schismatico-Haeretici. Qui posteriores ab aliis simpliciter Haereticis in eo distant quod alii Haeretici, etiamsi nolint, eiciantur ex Ecclesiae communione: at Schismatico-Haeretici, nisi suâ sponte discederent ab Ecclesia et unitatem ultro dirumperent, tolerari possent in Ecclesia, tamquam infirmi fratres, vel paleae, ut ait Augustin. de Civ. Dei l. 18. c. 51. in aliquo errante,s slavô tamen veritatis fundamentalis et pacis concordiaeque vinculô: cum talium haeresis in eo maxime deprehendatur, quod unitatem abrumpendam existiment, propter ea dogmata et facta, ob quae tale dissidium neutiquam faciendum est. Vide Ioh. Forbesium Instructionum Historico Theologic. l. 14. c. 1. et seqq. et Ioh. Casp. Suicerum Thesaur. Eccl. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.